monumenta.ch > Plinius > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 57
{XXIII} iam vero et cum prospere cedat, terribilius varii coloribus vomitionum et post vomitiones observatione alvi, balinearum dispensatione, totius corporis cura, antecedente omnia haec magno terrore famae, namque tradunt absumi carnes, si coquatur una. sed antiquorum vitium erat quod propter hos metus parcius dabant, cum celerius erumpat, quo largius sumitur.